Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Publius Ovidius Naso
Epistulae ex Ponto

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II. Severo

 

Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
venit ab intonsis usque, Severe, Getis,
cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
si modo permittis dicere vera, pudet.
Orba tamen numeris cessavit epistula numquam
ire per alternas officiosa vices.
Carmina sola tibi memorem testantia curam
non data sunt: quid enim quae facis ipse darem?
Quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?
Fertile pectus habes interque Helicona colentes
uberius nulli provenit ista seges.
Mittere ad hunc carmen frondes erat addere silvis.
Haec mihi cunctandi causa, Severe, fuit.
Nec tamen ingenium nobis respondet ut ante,
sed siccum sterili vomere litus aro.
Scilicet ut limus venas excaecat in undis
laesaque subpresso fonte resistit aqua,
pectora sic mea sunt limo vitiata malorum
et carmen vena pauperiore fluit.
Si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
esset, crede mihi, factus et ille Getes.
Da veniam fasso, studiis quoque frena remisi
ducitur et digitis littera rara meis.
Inpetus ille sacer qui vatum pectora nutrit,
qui prius in nobis esse solebat, abest.
Vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
inponit pigras paene coacta manus,
parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
est mihi nec numeris nectere verba iuvat,
sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
principium nostri res sit ut ista mali,
sive quod in tenebris numerosos ponere gestus
quodque legas nulli scribere carmen idem est:
excitat auditor studium laudataque virtus
crescit et inmensum gloria calcar habet.
Hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis
quasque alias gentes barbarus Hister habet?
Sed quid solus agam quaque infelicia perdam
otia materia subripiamque diem?
Nam quia nec vinum nec me tenet alea fallax
per quae clam tacitum tempus abire solet
nec me -- quod cuperem, si per fera bella liceret --
oblectat cultu terra novata suo,
quid nisi Pierides, solacia frigida, restant,
non bene de nobis quae meruere deae?
At tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
utiliter studium quod tibi cedit ama
sacraque Musarum merito cole, quodque legamus
huc aliquod curae mitte recentis opus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2005 Èulogos